HERBA

HERBA
HERBA
antiquis Ferba, a φέρβη Aeolico, pro φορβὴ, Hebr. boum enim pabulum est. Dan. c. 4. v. 32. herbâ, ut boves, te cibabunt. Et v. 33. Herbam, boum instar, comedebat. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 11. c. 31. Sed et priscis Aegyptiis herbas ac palustres caules radicesqueve quas gustu experti comprobastent, in esum placuisse, ac proin, in prisci victus memoriam, eâ herbâ, quam gramen dicunt, manibus decerptâ, Deos orare ad suam usqueve aetatem solitos, refert Diod. Sic. l. 1. c. 4. Hinc in coronas quoqueve adhibita, quibus victi victores donabant, Pindar. Pythior. Od. 4. Accius in Melegaro, Gaudent, currunt, celebrant, herbam conferunt, donant, tenent; pro se quisque cum corona clarum connectit caput etc. Erat nempe haec herbae traditio confessio eius, qui victus estet in loco herbido. Ipsam Obsidionalem Romanorum, non ex gramine solum, sed ex omni herbae genere, necti consuevisie, colligitur ex Plin. l. 22. c. 6. Nullae ergo herbae fuêre certaein hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignbiles ingot aequeve honorem nobilem faciebant. Unde mos, in investituris praediorum terratumqueve, medio aevo, herbam usurpandi tradendiqueve fluxisse videtur, uti diximus supra, in voce Cespes. Nominatim certe investiturae per herbam et terram, qui cespes est, mentio occurrit in Formulis incerti Auctoris c. 20. Et in Consuet. Hanoviensi, cum appatitor feudum Vassalli piguori capit, herbam et wasonem de terra eruit, apud C. du Fresne ubi de Investitura. Aliud est herbas dare, in L. Salica tit. 21. §. 1. Si quis herbas alii dederit bibere et mortuus fuerit. Hîc enin veneficio seu veneficis potionibus alicui vitam vel mentem auferre, phrasis notat. Venenorum enim plura sunt genera, aliud ex radicibus herbarum contr ahitur etc. Quintil. Declam. 350. Claud. in Ruf. l. 1. Carm. 3. v. 149. et seqq.
——— Nec me latuêre ftuentes
Arboribus succi, funestarumqueve potestas
Herbarum ———
Cuiusmodi proin herbas super se habere, vetantur campiones, in L. Longob. l. 2. tit. 55. § 11. Vide C. du Fresne in Gloss. Transiit ad luxum herbarum usus, sequiori aevo, et formae gratiâ —— in corporibus suis aliquas exterarum gentium usos herbis, advertit animum, Plin. l. 22. c. 1. qui herbis quoqueve infici vestes, et parietes pingi consuevisse, notat c. seq. Imo ad supplicium, herbis enim quoqueve Eunuchos factos, dicemus infra in voce Thladias: ut de usu Magico nil dicam, de quo praeter id, quod dictum, multa habet idem Plin. l. 24. c. 17. toto etc. Hinc Herbaria Ars, quam a Chirone inventam, apud eund. legas l. 7. c. 56. et Herbarii, Scriptores qui περὶ τῶ βοτανῶν, de Herbis, aliquid memoriae prodidêre: quales complures iam olim inter Graecos Latinosqueve fuêre, eidem memorati l. 25. c. 2. Postea Herbarii dicti sunt οἱ Π῾ιζοτόμοι seu Βοτανολόγοι, qui Medicas herbas legebant vendebantqueve, ut ex Firmico dicimus, vide Salmas. ad Solin. p. 1051. Primi vero pinxêre Herbarum effigies atque ita subscripsêre effectus. Cratevas, Dionys. et Metrodor. teste Plin. ubi supra etc. Plura hanc in rem vide apud eund. toto hoct. praeterea Theophrast. et Dioscorid. ex medii et recentioris aevi Scriptoribus, Constautinum Imp. περὶ Γεωργίας, Matthiolum, Tabernaemontan. Salmas. ad Solin. Alios: ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Herba — Herba: Pharmazie: Teile einer krautigen Pflanze als Heilpflanze Astronomie: (880) Herba Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Herba — Herba, 1) Pflanze; 2) Kraut, bes. von den nur einmal Blüthen u. Samen bringenden u. dann eingehenden Pflanzen; 3) in Apotheken vorräthig gehaltene Blätter od. Stämme von nicht strauch od. baumartigen Gewächsen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Herba — Herba, Kraut; H. (Summitates) Absinthii, Wermut; H. Apollinaris, Bilsenkraut; H. Botryos mexicanae, s. H. Chenopodii; H. Cannabis indicae, indischer Hanf; H. capillorum Veneris, Frauenhaar; H. Cardui benedicti, Kardobenediktenkraut; H. Centaurii… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Herba — Herba, lat., Kraut, Pflanze …   Herders Conversations-Lexikon

  • herba — hȅrba ž DEFINICIJA farm. naziv za droge od osušene stabljike s listovima (ponekad od cvjetova) zelene biljke ETIMOLOGIJA lat.: trava, zelenje …   Hrvatski jezični portal

  • Herba — Hẹr|ba 〈Pl.〉 Pflanzen od. Pflanzenteile, die als Drogen od. Drogenbestandteile medizinisch verwendet werden [zu lat. herba „Kraut“] * * * Hẹrba   [lateinisch herba »Pflanze«] die,. ..bae/...bae, Pharmazie: Bezeichnung für die meist zur… …   Universal-Lexikon

  • herba — désherba herba …   Dictionnaire des rimes

  • Herba — Hẹr|ba 〈Pl.〉 Pflanzen od. Pflanzenteile, die als Drogen od. Drogenbestandteile medizinisch verwendet werden [Etym.: <lat. herba »Kraut«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Herba — Her|ba die; ...bae [...bɛ], ...bae [...bɛ] <aus lat. herba »Pflanze, Gras«> während od. kurz nach der Blüte gesammelte oberirdische Triebe meist krautartiger Pflanzen, die getrocknet als ↑Droge verwendet werden …   Das große Fremdwörterbuch

  • Herba-savina — Herba savina …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”